Latin
2.18 to 2.31
Faustus of Riez, Sermones 2.18-31
Unproofread scanNot analysed yet
Adest ecce exoptatissimus dies gratia geminata resplendens, candore quidem consueti luminis inlustratus, sed praecipue radiantis uteri fulgore coruscans. confiteamur ergo inprimis unum deum dominum nostrum et non supererit alter, quem minorem dicere possimus. qui enim unum maiorem, alterum minorem loquitur, duos se necesse est deos fateatur habere. credamus itaque unum deum, patrem et filium et spiritum sanctum, tres personas, non tres substantias, tria nomina et non tria regna. quare unum deum? quia una operatio uirtutis, eadem concordia uoluntatis, una diuinitas, una sempiternitas, una maiestas. quare autem tres personas? quia alter pater, alter filius, alter spiritus sanctus, sed in diuinitatis aequalitate non est aliud. una enim in tribus gloria, una substantia, unitatemque facit aequalitas uirtutum, trinitatem facit proprietas nominum et numerus personarum. unde fideliter retineamus, quia dominus noster Iesus Christus uenit in hoc mundo peccatores saluos facere, sicut de deo totus deus, ita de homine totus homo absque contagione peccati, secundum diuinitatem aequalis patri, secundum humanitatem minor etiam angelis et iunior matri, quam creauit. Haec sunt uitae ac spei nostrae solidissima fundamenta. restat, ut super haec bonorum nobis operum structura consurgat, quod utique obtinebimus imitando illum, qui ideo ex deo homo factus est, ut illum possimus imitari. imitabimur autem deum neglegendo saeculum, iniurias non persequendo, uoluntates proprias respuendo, subiectionis gloriam diligendo, tribulationes magnanimiter sustinendo, honores ac diuitias et dilectationes huius corporis declinando. tota itaque nobis illuc oblectamenta, totam requiem in illam futuram patriam reseruemus et libertates ac praesentium inlecebras (ac) cupiditates futurorum desideriis occupemus illuc cotidie suspirantes, illuc cordi nostro momentis omnibus praesentantes, quod oculus non uidit nec auris audiuit, illud sine intermissione cogitantes, quomodo digne occurremus ad illum secundum tremendae maiestatis aduentum rationem de actibus, de sermonibus, de cogitationibus reddituri, ita agentes, ita in loco perseuerantes quasi cotidie de hac uita transituri.