# Sermones 2.32-48

Faustus of Riez, Sermones, 2.32 to 2.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/2.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/2.32

o dies dierum omnium nouitas, lucrum lucis et dispendium caecitatis, in quo aeternus sol de summa altitudine claritatis paternae descendens uuluae uirginalis aditum reserauit, totius mundi caliginem fulgida coruscatione respersit. ducite, fideles Christi, festiua gaudia. res nobis hodie facta est noua, quae olim fuerat repromissa, ut sine uirginis detrimento pudoris filium lactarent ubera genetricis. Haec est illa nouitas Hieremiae prophetae uaticinio nuntiata: faciet, inquit, dominus nouum super terram, et quasi quandam lucernam huius obscuritatis accendens continuo subiecit: femina circumdabit uirum. hoc est, inquam, nonum, quod super terram dico dominum esse facturum, quod femina circumdabit uirum. aduertite, fratres, et me potius uestro intellectu praecedite. femina, inquit, circumdabit uirum. o femina super feminas benedicta, quae et uirum non cognouit et uirum suo utero circumdedit, quae concubitu carnali non tangitur et tamen carnea prole de spiritali semine gratulatur. circumdat uirum Maria angelo fidem dando, quia Eua perdidit uirum serpenti consentiendo. faciet, inquit, dominus nouum super terram. ut igitur exhibendae huius nouitatis tempus aduenit, caelestis ad uirginem praemittitur nuntius, salutauit angelus puellam uiri salutationis ignaram. terretur uirgo nouitate uerborum, ad quam angelus: ne timeas, inquit, Maria, inuenisti enim gratiam apud dominum. ne, inquit, ad conspectum meum, mater domini mei, terrearis, ego conceptionis tuae minister adueni, ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te, ipse tibi per me adnuntiat gaudium, cui placuit in utero tuo cum humana natura mysticum sociare coniugium. inuenisti gratiam apud deum, ecce concipies et paries filium, non cuiuslibet meriti hominem, sed totius saeculi saluatorem. ne, inquit, timeas, abice a te omnem metum, quae saeculi conceptura es gaudium. reuolue, Maria, propheticam lectionem. neque enim te scientia diuinorum librorum potest praeterire, quae ipsam plenitudinem partura es prophetarum.

---

Faustus of Riez, Sermones, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0121g/stoa004/stoa0121g.stoa004.opp-lat1.xml.
