Latin
2.49 to 2.60
Faustus of Riez, Sermones 2.49-60
Unproofread scanNot analysed yet
recole in libro Esaiae prophetae uirginem, quam legisti, et gaude, quia tu es, esse meruisti. tu ibi praesignata es uirgo. tu ecce concipies in utero non de uiro, sed de spiritu sancto et grauida eris et incontaminata manebis, paries filium et uirginitatis non patieris detrimentum. at illa inquit: ecce ancilla domini sum, fiat mihi secundum uerbum tuum. mox igitur angelus uirginis accepto consensu caelestis regionis incolas repetiuit et ecce subito secretum uirginis ineffabilis potentia penetrauit. intrat artifex mundi angustias uentris humani, efficitur grauida mater intacta et ecce tamquam sponsus de thalamo suo Mariae Christus procedit ex utero. occultatur in membris infantis potentia maiestatis, deus pendet ad ubera, pannorum uilium squalore contegitur, durissimi suffert praesepis angustias et totum misericors humiliter patitur, dummodo mundus, qui perierat, liberaretur. 0 beata infantia, per quam nostri generis uita est reparata, o gratissimi delectabilesque uagitus, per quos stridores dentium paternosque ploratus euasimus o felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum, in quo non iacuit foenum animalium, sed cibus inuentus est angelorum. lacta, Maria, creatorem tuum, lacta panem caeli, lacta pretium mundi, praebe lambenti mammillam, ut pro te ipse praebeat percutienti se maxillam, nutriatur infans tuorum uberum lacte, ut iuuenis accipiat aceti potationem pro te. ferant eum nunc manus tuae, ut brachia eius pro te postea figantur in cruce. postremo tu illi ut mater temporalem administra substantiam, ut ipse nobis et tibi una cum patre et cum spiritu sancto uitam tribuat sempiternam. Amen.