Latin
3.11 to 3.30
Faustus of Riez, Sermones 3.11-30
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec subiecit scriptura sacra et ait: positis genibus clamauit dicens: domine, ne statuas illis hoc in peccatum. uidete, dilectissimi fratres, affectum beati uiri, uidete magnam et mirabilem caritatem. in persecutione positus erat et pro persecutoribus domino subplicabat atque in lapidum ruina, quando alius obliuisci poterat etiam carissimos suos, ille domino commendabat inimicos. quid enim dicebat, cum lapidaretur? domine, ne statuas illis hoc in peccatum. plus enim tunc illorum dolebat peccata quam sua uulnera, plus illorum impietatem quam suam mortem. et recte plus. in illorum quippe impietate erant multa, quae debent plangi, in illius autem morte non erant, quae doleri deberent. illorum impietatem mors sequebatur aeterna, huius autem mortem uita perpetua. imitemur ergo in aliquo, dilectissimi fratres, tanti magistri fidem, tam praeclari martyris caritatem. diligamus hoc animo in ecclesia fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos. sed quod peius est, aliquotiens non solum non diligimus inimicos, sed nec amicis quidem fidem integram custodimus. sed dicit aliquis: non possum diligere inimicum meum, quem cotidie patior uelut hostem crudelissimum. o quicumque ille es, adtendis, quid tibi fecerit homo, et non consideras, quid tu feceris deo. cum enim tu multo grauiora in deo peccata commiseris, quare non dimittas homini paruum, ut tibi deus dignetur dimittere totum. Recole, quid tibi in euangelio ueritas ipsa promiserit et quam tibi quodam modo cautionem fecerit uel quale tecum pactum inierit: si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta 'uestra. si autem non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis debita uestra. uidetis, fratres, quia cum dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a domino iudicemur. (si), inquit, dimiseritis, dimittetur uobis. iam saepe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo, nemo se circumueniat, nemo se seducat, quia, qui uel unum hominem in hoc mundo odio habet, quicquid deo in operibus bonis obtulerit, totum perdet, quia scriptum est: qui fratrem suum odit, homicida est.