# Sermones 3.31-44

Faustus of Riez, Sermones, 3.31 to 3.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/3.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/3.31

hoc loco fratrem omnem hominem oportet intellegi. omnes enim in Christo fratres sumus. nemo ergo sine caritate praesumat de uirginitate, nemo de elimosynis, nemo de ieiuniis, nemo de orationibus confidat, quia, quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis neque aliis quibuslibet bonis (operibus) placare sibi deum poterit. sed si uult propitium habere deum, non dedignetur audire consilium bonum. audiat non me, sed ipsum dominum suum: si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius reconciliari fratri tuo et tunc ueniens offeres munus tuum. at nos pugnas habentes intrinsecus et dolos in corde uersantes, quasi qui bonam conscientiam habeamus, praesumimus accedere ad altare non timentes illud, quod scriptum est: qui manducat corpus domini et bibit sanguinem eius indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Sed dicit aliquis: grandis est labor inimicum diligere et pro persecutoribus subplicare. nec nos negamus, fratres. non paruus quidem labor est in hoc saeculo, sed grande est praemium in futuro. per amorem enim hominis inimici efficeris amicus dei, immo non solum amicus sed etiam filius, sicut et ipse dixit: diligite inimicos uestros et cetera. si te aliquis potens homo et diues in hoc saeculo uellet adoptiuum filium facere, quomodo seruires, quas indignationes etiam seruorum eius, quae seruitia durissima et aliquoties etiam turpissima sustineres, ut ad caducam et fragilem illius peruenires hereditatem. quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter uitam aeternam. conuincimur enim certissima ratione, quia propter deum possimus quidem, sed nolumus iniuriam sustinere. denique si aliqua potens persona contra nos iniuriam faciat, si etiam nos in faciem male dicat, nec respondere aliquid asperum, non dicam uicem reddere ausi sumus.

---

Faustus of Riez, Sermones, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0121g/stoa004/stoa0121g.stoa004.opp-lat1.xml.
