# Sermones 4.24-33

Faustus of Riez, Sermones, 4.24 to 4.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/4.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/4.24

ideo stans pro se orauit. inde uentum est, ut oraret pro Iudaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis. quia adtendit nimiam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari possit, genu flexit Imitemur ergo, fratres dilectissimi, uel in quantum donauerit deus, beatum Stephanum, diligamus non solum amicos sed etiam inimicos, quia nihil est, unde sic et peccata redimere et diabolum uincere et deum placare possimus. denique sic ipse dominus dixit: date et dabitur uobis, dimittite et dimittetur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta uestra et cetera. uidete, fratres, misericordiam domini nostri. in potestate nostra posuit, qualiter in die iudicii iudicaremur. si dimittamus, dimittetur nobis, si non dimittamus, non dimittetur nobis. diligamus ergo, fratres dilectissimi, non solum amicos sed etiam inimicos, ut ad tribunal iudicis aeterni cum secura conscientia ueniamus dicentes: da, domine, quia dedimus, dimitte, quia dimisimus. nos fecimus, quod iussisti, tu imple, quod promisisti, quod ipse praestabit, qui cum patre uiuit et regnat cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

---

Faustus of Riez, Sermones, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0121g/stoa004/stoa0121g.stoa004.opp-lat1.xml.
