# Sermones 5.1-10

Faustus of Riez, Sermones, 5.1 to 5.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/5.1

Hodie, fratres carissimi, natalem illorum infantium colimus, quos ab Herode rege interfectos esse euangelii textus loquitur. ideo cum summa exultatione gaudeat terra nostra caelestium militum et tantarum parens fecunda uirtutum. ecce profanus hostis numquam beatis paruulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. nam sicut sacratissima praesentis diei festa manifestant, quantum contra beatos paruulos iniquitas abundauit, tantum in eis gratia benedictionis effulsit sic enim paulo ante audiuimus, quod, cum Herodes rex Christum persequeretur, milia felicium extincta sunt puerorum dicente propheta: Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt.s o beata parens triumphalium, inlustrium patria bellatorum, tantorum diues pignorum, quasi ad momentum oculis inspicientium orbari uisa est, numquam tamen indiget consolari nec plorat filios, quos inhibendis luctibus, dum perdiderat, adquisiuit. beata es o Bethlehem terra Iuda, quae Herodis regis inmanitatem in puerorum extinctione perpessa es, quae sub uno tempore candidatam plebem inbellis infantiae deo offerre meruisti. Digne tamen natalem colimus illorum, quos beatiores aeternae uitae mundus edidit, quam quos maternorum uiscerum partus effudit, si quidem ante uitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usuram praesentis acciperent. aliorum quidem pretiosa . mors martyrum laudem in confessione promeruit, horum in consummatione conplacuit, quia incipientis uitae primordiis ipse eis occasus initium gloriae dedit, qui praesentis terminum posuit, quos Herodis impietas lactantes matrum uberibus abstraxit, qui iure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos primas erumpentes ecclesiae gemmas quaedam persecutionis pruina decoxit. et ideo dignum est interfectis pro Christo infantibus honoris inpendere caeremonias non doloris, sacramentis uota dare non lacrimis, quia ipse illis causa fuit poenae, qui exstitit et coronae, ipse odii causa, qui et praemii. parante autem Herode paruulis necem Ioseph per angelum admonetur, ut Christum dominum in Aegyptum transferat.

---

Faustus of Riez, Sermones, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0121g/stoa004/stoa0121g.stoa004.opp-lat1.xml.
