# Sermones 7.30-53

Faustus of Riez, Sermones, 7.30 to 7.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/7.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/7.30

Illud, fratres carissimi, quod die tertia nuptias factas in Cana . Galilaeae et quod aquam in uina conuersam fuisse modo, cum euangelium legeretur, audiuimus, uideamus, quae sunt illae nuptiae. hic adquisitio uel reparatio nostra uotis et festis nuptialibus demonstratur, sicut in alio loco cum choro et symphonia reditus filii iunioris excipitur. sex autem hydriae sunt sex mundi huius aetates, prima ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque in transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Iohannem baptistam. quibus temporibus non defuit prophetia de Christo, per quas iusti figuram et typum domini praetulerunt. capiunt uero metretas binas uel ternas, quia fidem intra se continent trinitatis. sed uideamus, quid dicit sermo diuinus. ipsa sacra tractemus euangelii oracula. In Cana Galilaeae aquam in uina conuertit et latentem sub homine dominum operum uirtute detexit. et die, inquit, tertia. nuptiae fiebant. sed quae sunt istae nuptiae nisi gaudia salutis humanae? quare die tertia? siue quia nobis mysterium trinitatis ostendit, siue quod die tertia resurrexit. itaque tamquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras et ecclesiae ex gentibus congregandae suscepta incarnatione iungendus. cui quidem ecclesiae, quae utique nos sumus, et arras et dotem dedit. arras dedit, quando nobis est ex lege promissus, dotem dedit, quando pro nobis immolatus est. et alio modo hoc potest accipi, ut arras praesentem gratiam, dotem intellegamus uitam aeternam. uideamus, quid agit in Cana Galilaeae. hic iam prodant nobis deum stupenda miracula. Statuuntur hydriae capientes metretas binas uel ternas. inplentur hydriae. mutantur subito aquae homines postmodum mutaturae et, dum in melius mutantur, uelut baptismatis uim loquuntur. quodam modo in illis similitudo regenerationis exprimitur et, dum aliud ex alio efficiuntur, dum in speciem gratiorem inferior creatura transfertur, mysterium secundae natiuitatis aperitur.

---

Faustus of Riez, Sermones, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0121g/stoa004/stoa0121g.stoa004.opp-lat1.xml.
