# Sermones 7.68-71

Faustus of Riez, Sermones, 7.68 to 7.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/7.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/7.68

et quem alium nisi beatum Paulum intellegere debemus, qui post legis acceptionem noui testamenti mysteriorum suauissimo uel odore uel gustu et spiritalium sensuum fraglantia repletus et inebriatus exclamat et laudat: tu seruasti bonum uinum usque adhuc. uideamus tamen, quem ad modum ipsum uinum laudat: nec oculus, inquit, uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. ecce uera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operantur, quando de pessimis bonos fecit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi amicos dei. quae potest maiora exercere miracula, quam quando hominem uermem et putredinem dignatur in statum angelicum promouere, de terrenis in caelestibus collocare et in gratiam suae adoptionis adsumere, quod ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit in omnia saecula saeculorum.

---

Faustus of Riez, Sermones, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0121g/stoa004/stoa0121g.stoa004.opp-lat1.xml.
