Latin
9.35 to 9.50
Faustus of Riez, Sermones 9.35-50
Unproofread scanNot analysed yet
illud uero quale est, quod magi ueniunt ad dominum natum, immo ducuntur? positum in praesepio uident nec apud sensus eorum humilitas natiuitatis reuerentiam diuinitatis inminuit adorant corporibus, honorant muneribus, uenerantur officiis, oculis uident hominem et deum obsequiis confitentur. uidebant enim in eo, qui natus fuerat, plus esse, quod intenderent animi hominum, quam quod oculi praeuiderent. dominus, qui tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant, quidem uidebatur in praesepio, sed dominabatur in caelo, intra corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. natus quidem ex matre fuerat, sed matrem suam prius ipse creauerat. et ideo magi se humiliabant, quia famulari astra cernebant, deum esse cognouerunt, cui caelestia seruiebant. et idcirco etiam ipsa eorum munera diuino mysterio plena erant. aurum namque, ut audistis, et tus et myrram obtulerunt. triplicum ergo munerum numero triplex significatio continetur. in ture obtulerunt dei honorem, in auro regiam dignitatem, in myrra corporis sepulturam. Offeramus ergo et nos, fratres dilectissimi, sancta et sincera munera deo nostro, fidem, caritatem, patientiam, mentes humiles, probos mores, animas. deo habitatore condignas. haec sunt enim placita deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt. nulla enim re, nullo munere eget, sed hoc illi optimum munus est, ut causas habeat munerandi. nihil amplius a nobis exigit, nihil amplius petit nisi salutem animae nostrae. omnia enim sibi praestari a nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur auxiliante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre uiuit et regnat in omnia saecula saeculorum. Amen.