Latin
6.1.1 to 6.1.19
Federik Grisogono, Speculum astronomicum 6.1.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Expeditus de quatuor generibus causarum pertinentibus ad istam artem venio modo ad expositionem ipsius textus libri Elementorum Euclidis. Quem intendo omni cum diligentia explanare ad veram intentionem ipsius Doctoris adducendo sermones per se et descendendo ad ipsas quiditates rerum. Laborabo etiam in dictis meis esse clarus et facilis, quo quidem processu in hac scientia opus est. Iste igitur liber prima sui divisione secatur in prooemium et tractatum, secunda ibi triangulum aequilaterum. Prima iterum in duas: in prima ponitur scientia per diffinitionem ipsarum magnitudinum, longitudinis tamen et latitudinis. Quia de his ad decimum huius pertractatur, quia de puncto, linea et figura et angulis. De tertia vero dimensione, scilicet profunditate, agitur a decimo infra, quia de corpore et capacitate magnitudinum. In secunda ibi petitiones sunt: 5 ponuntur petitiones et communes animi conceptiones. Quae apud logicos aequivalent ipsis dignitatibus et suppositionibus. Quae quidem dignitates et petitiones apud mathematicos in principio uniuscuiusque libri partialis apponi solent. Dico hae dignitates, quibus opus est in demonstrationibus ipsarum propositionum, contentaret in quolibet libro partiali. Sed quia prooemium Euclidis, quod habemus prae manibus, satis indocte et inepte est traductum, quod quidem elegantissime divus Boethius traduxit, ideo secundum illam traductionem illud exponemus. Quam traductionem dirigit ad Symmachum patritium, ubi tribus verbis, nec pluribus, tria artificiose dixit, sicut convenit tanto philosopho. Primo enim reddit auditorem benivolum promittendo utilitatem, dum dixit: mi patrici, sum tibi facturus rem gratissimam et utilem. Secundo attentum ponendo difficultatem, dum dixit: quandocumque figuras geometricas obscure prolatas tibi claras fecero. Tertio reddit docilem ponendo ordinem dicendorum, dum dixit: Quia a diffinitione mensurae exordium sumemus. Mensura igitur est quicquid pondere, capacitate, longitudine, latitudine, altitudine animoque finitur. Hic ponuntur sex genera mensurarum. Quarum quinque sunt tantum mathematicae, sexta vero est communis ad mathematicas et ad alias scientias.