# Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 11

Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/festus/festi-breviarium-rerum-gestarum-populi-romani/11

11] Pamphyliam, Lyciam, Phrygiam, Pisidiam, Cariam, Isauriam Servilius proconsul, ad bellum piratarum missus, obtinuit. Bithyniam defuncti regis Nicomedis testamento sumus adsecuti. Gallograeciam, id est, Galatiam, (sunt enim, ut nomen resonat, ex Gallis Galatae) quod Antiocho contra Romanos auxilium praebuissent, invasimus. Manlius proconsul Galatas persecutus est; et confugientes partim in Olympum, partim in Magabam montem, qui nunc Modiacus dicitur, de arduis eos in plana detrusit; victosque in perpetuam, pacem redegit. Postea Galatiam Deiotarus tetrarches, nobis permittentibus, tenuit. Ad extremum sub Octaviano Caesare Augusto Galatia in formam provinciae redacta est, et eam primus Lollius pro praetore administravit. Cappadoces primo societatem nostram sub Ariarathe rege per legatos petiverunt: posteaque Ariobarzanes rex Cappadocum a Mithridate expulsus, Romanorum armis restitutus est; semperque in auxilia nostra fuere Cappadoces, et ita maiestatem coluere Romanam, ut in honorem Augusti Caesaris Mazaca, civitas Cappadociae maxima, Caesarea nuncuparetur. Postremo, cum sub imperatore Claudio Caesare Archelaus ex Cappadocia Romam venisset, ibique diu detentus occubuisset, in provinciae speciem Cappadocia migravit. Pontus, per Pompeium victo Mithridate rege Pontico, formam provinciae accepit. Paphlagoniam Pylaemenes rex, amicus populi Romani, tenuit. Saepe ex ea pulsus, regno a nobis est restitutus: quo mortuo, provincia Paphlagonibus imposita est.

---

Festus, FESTI BREVIARIUM RERUM GESTARUM POPULI ROMANI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/festus.shtml.
