Latin
12
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 12
Not analysed yet
12] Ultra iuga Tauri montis, quem admodum Romana perrexerit possessio, consequeuti locorum magis, quam temporum servata digestione, monstrabitur. Antiochus, Syriae rex potentissimus, bellum formidabile populo Romano intulit. Trecenta millia armatorum habuit: falcatis etiam curribus, et elephantis aciem instruxit; a Scipione consule, fratre Scipionis Africani, in Asia apud Magnesiam victus, pace accepta, intra Taurum montem regnare permissus est. Eius filii sub clientela populi Romani regnum Syriae retinuerunt: quibus defunctis, Syriarum provinciis potiti sumus. Cilices, et Isauros, qui piratis et praedonibus maritimis se iunxerant, Servilius proconsul, ad praedonum bellum missus, subegit, et viam per Taurum montem primus instituit; isque de Cilicibus et Isauris triumphavit; atque Isauricus est cognominatus.