# Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 13

Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/festus/festi-breviarium-rerum-gestarum-populi-romani/13

13] Cyprus, famosa divitiis, paupertatem populi Romani, ut occuparetur, sollicitavit. Eam rex foederatus Ptolemaeus regebat: sed tanta fuit penuria aerarii Romani, et tam ingens fama opum Cypriarum, ut lege lata per Publium Clodium, tribunum plebis, Cyprus confiscari iuberetur. Quo accepto nuntio, rex Cyprius venenum sumpsit; quo vitam prius, quam divitias, amitteret. Cato Cyprias opes Romam navibus advexit; ita ius eius insulae, avarias magis, quam iustius, sumus adsecuti. Cyrenas, cum ceteris civitatibus Libyae Pentapolis, Ptolemaei antiquioris liberalitate suscepimus. Libyam supremo Apionis regis arbitrio sumus adsecuti. Aegyptus omnis sub amicis regibus fuerat; sed victa cum Antonio Cleopatra, provinciae formam Octaviani Caesaris Augusti tempore accepit: et primum apud Alexandrinos Cornelius Gallus, Romanus iudex, administravit.

---

Festus, FESTI BREVIARIUM RERUM GESTARUM POPULI ROMANI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/festus.shtml.
