# Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 16

Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/festus/festi-breviarium-rerum-gestarum-populi-romani/16

16] Cn. Pompeius, expertae felicitatis, ad Mithridaticum bellum missus, Mithridatem in Armenia minore nocturno adgressus praelio, superavit: caesis duobus et quadraginta millibus hostium, castra eius invasit. Mithridates enim cum uxore et duobus comitibus in Bosporum fugit; ubi desperatione rerum suarum venenum hausit; et cum parum ageret vis veneni, a milite suo, ut ferro perimeretur, impetravit. Pompeius auxiliatorem Mithridatis Tigranem, Armeniorum regem, persecutus est: ille se ei, oblato diademate, apud Artaxata dedidit. Receptae sunt ab eo Mesopotamia, Syriae, et aliquanta pars Phoenices; atque intra Armeniam maiorera regnare permissus est. Idem Pompeius Bosporanis et Colchis Aristarcum regem imposuit: cum Albanis conflixit: Orhodi, Albanorum regi, ter victo, pacem dedit. Iberiam cum Artoce rege in deditionem accepit. Saracenos et Arabas vicit. Iudaea capta, Hierosolymam obtinuit. Cum Persis foedus fecit. Rediens, apud Antiochiam Daphensem lucum, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia,addito nemore, Apollini consecravit.

---

Festus, FESTI BREVIARIUM RERUM GESTARUM POPULI ROMANI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/festus.shtml.
