Latin
17
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 17
Not analysed yet
17] Marcus Crassus consul adversus Parthos rebellantes missus est. Is cum pacem, missa a Parthis legatione, rogaretur, apud Ctesiphontem responsurum se ait. Apud Zeugma traiecit Euphratem; et a transfuga quodam Abgaro inductus, ad ignotam camporum solitudinem descendit. Ibi undique circumvallantibus sagittariorum agminibus cum Silate, et Surena praefectis regiis, est cinctus exercitus, et vi telorum obrutus. Ipse Crassus, ad colloquium sollicitatus repugnantibus tribunis, cum vivus paene capi posset, evaserat: et dum fugam petit, occisus est. Caput eius cum dextera manu resectum, ad regem perlatum est; atque ita ludibrio habitum, ut faucibus eius aurum liquefactum infunderetur: Scilicet ut, qui ardens cupiditate praedandi pacem regi dare rogatus abnuerat, etiam mortui eius reliquias auri flamma combureret. Gaius Cassius, quaestor Crassi, vir strenuus, reliquias fusi collegit exercitus. Contra Persas in Syriam irrumpentes, ter cum summa admiratione conflixit; eosque, trans Euphratem reiectos, vastavit.