Latin
2
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 2
Not analysed yet
2] Ab urbe igitur condita in ortum Perennitatis vestrae, quo prosperius factum Romanum imperium sortitus es, anni numerantur mille centum decem et septem, sic. Sub regibus, ducenti quadraginta tres: sub consulibus, quadringenti sexaginta septem: sub imperatoribus, quadringenti septem. Regnaverunt Romae per annos ducentos quadraginta tres, reges numero septem. Romulus regnavit annos triginta septem: senatores, per quinos dies singuli, annum unum: Numa Pompilius regnavit annos quadraginta tres: Tullus Hostilius regnavit annos triginta duos: Ancus Marcius annos viginti quattuor: Tarquinius Priscus regnavit annos triginta septem: Servius Tullius regnavit annos quadraginta quattuor: Lucius Tarquinius Superbus regno expulsus est anno vicesimo quinto. Consules deinde fuerunt a Iunio Bruto et Publicola in Pansam et Marcum Hirtium, numero DCCCCXVI; praeter eos, qui in eumdem annum sorte aliqua sunt subrogati, per annos quadringentos sexaginta septem. Quadraginta novem annis Romae consules defuerunt: sub decemviris, annis duobus; sub tribunis militum, annis quadraginta tribus. Sine magistratibus Roma fuit annis quattuor. Imperatores ab Octaviano Caesare Augusto usque ad Iovianum fuerunt numero quadraginta quattuor, per annos quadringentos septem.