Latin
20
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 20
Not analysed yet
20] Nero, quem turpissimum imperatorem Romana est passa respublica, amisit Armenias duas. Tunc Romanae legiones duae sub iugum a Parthis missae, extremo dedecore Romani nominis, exercitus sacramenta foedarunt. Traianus, qui post Augustum Romanae reipublicae movit lacertos, Armeniam recepit a Parthis: sublato diademate, regi Armeniae maioris regnum ademit. Albanis regem dedit: Iberos, Bosporanos, Colchos in fidem Romanae ditionis accepit: Osroenorum loca et Arabum occupavit. Corduenos, et Marcomedos obtinuit. Antemusium, optimam Persidis regionem, Seleuciamque, et Ctesiphontem ac Babyloniam accepit, et tenuit; usque ad Indiae fines post Alexandrum accessit. In mari rubro classem instituit. Provincias fecit Armeniam, Assyriam, et Mesopotamiam, quae inter Tigridem atque Euphratem sita, irriguis amnibus, instar Aegypti, foecundatur. Hadrianum gloriae Traiani certum est invidisse, quia ei successit in imperio. Hic, sponte propria reductis exercitibus, Armeniam, Mesopotamiam, et Assyriam concessit; et inter Romanos ac Parthos medium Euphratem esse voluit.