Latin
22
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 22
Not analysed yet
22] Aurelius Alexander, quasi fato quodam in exitium Persicae gentis natus, iuvenis admodum Romani gubernacula suscepit imperii. Ipse Persarum regem nobilissimum Xerxem gloriose vicit. Hic Alexander scriniorum magistrum habuit Ulpianum iurisconsultum. De Parthis Romae pompa spectabili triumphavit. Sub Gordiano Augusto, eius ex iuventutis fiducia rebellantes Parthi, ingentibus proeliis contusi sunt: isque de Perside rediens victor, fraude Philippi, qui praefectus praetorii erat, occisus est. Milites ei tumulum in vicesimo milliario a Circensio castro, quod et nunc extat, aedificaverunt; atque exequias eius Romam cum maxima reverentia deduxerunt.