Latin
25
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 25
Not analysed yet
25] Sub Diocletiano principe pompa victoriae de Persis nota est. Maximianus Caesar, prima congressione, cum contra innumeram multitudinem cum paucis acriter dimicasset, pulsus recessit. Hic tanta indignatione a Diocletiano exceptus est, ut ante carpentum eius per aliquot millia passuum cucurrerit purpuratus: et cum vix impetrasset, ut reparato de limitaneis Daciae exercitu, eventum Martis repeteret, in Armenia maiore ipse imperator cura duobus equitibus exploravit hostes: et cum viginti quinque millibus militum superveniens castris hostilibus, subito innumera Persarum agmina adgressus est, et ad internecionem cecidit. Rex Persarum Narseus effugit; uxor eius, et filiae captae sunt; et cum maxima pudicitiae custodia reservatae. Pro qua admiratione Persae non modo armis, sed etiam moribus, superiores esse Romanos confessi sunt: Mesopotamiam cum Transtigritanis quinque regionibus dediderunt: paceque facta, usque ad nostram memoriam in fide perdurarunt.