# Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 27

Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/festus/festi-breviarium-rerum-gestarum-populi-romani/27

27] Constantius in Persas vario, ac difficili magis, quam prospero, pugnavit eventu. Praeter leves excubantium in limite congressiones, acriori acie novies decertatum est per duces eius; septies ipse praesens adfuit veris, et gravibus pugnis: verum pugnis Sisaruena, Singarena et iterum Singarena, praesente Constantio, ac Sicgarena, Constantiensi quoque, et cum Amida capta est, grave sub eo principe respublica vulnus accepit. Ter autem est a Persis obsessa Nisibis; sed maiore suo detrimento, dum obsideret, hostis affectus est. Narasarensi autem, ubi Narseus occiditur, superiores discessimus. Nocturna vero in agro Eliensi prope Singaram pugna, ubi praesens Constantius adfuit, omnium expeditionum compensatus fuisset eventus, si, locis ac nocte adversantibus, percitos ferocia milites, ab intempestivo pugnandi tempore imperator ipse alloquendo revocare potuisset: qui tamen invicti viribus, improvisis adversos sitim aquarum subsidiis, incumbente iam vespere, castra Persarum adgressi, ruptis munitionibus, occupaverunt; fugatoque rege, cum a proelio respirantes, praetentis luminibus repertae inhiarent aquae, nimbo sagittarum obruti sunt; cum stolide, ad dirigendos certius in se ictus, lumina ipsi per noctem accensa praeberent.

---

Festus, FESTI BREVIARIUM RERUM GESTARUM POPULI ROMANI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/festus.shtml.
