Latin
29
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 29
Not analysed yet
29] Iovianus proeliis superiorem, sed confusum subita morte amissi imperatoris, suscepit exercitum. Cum commeatus deficerent, et via in reditu prolixior immineret, et Persae crebris incursionibus nunc a fronte, nunc a tergo, mediorum quoque latera incursantes, iter agminis morarentur; consumptis aliquot diebus, tanta reverentia Romani nominis fuit, ut a Persis primus de pace sermo haberetur; ac reduci confectus inedia exercitus sineretur; conditionibus, quod nunquam antea accidit, dispendiosis Romanae reipublicae impositis; ut Nisibis, et pars Mesopotamiae traderentur: quibus, cupidior regni, quam gloriae, Iovianus, imperio rudis, acquievit.