# Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 3

Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/festus/festi-breviarium-rerum-gestarum-populi-romani/3

3] Sub his igitur tribus imperandi generibus, hoc est regio, consulari, et imperatorio, quantum Roma profecerit, breviter indicabo. Sub regibus septem, per annos ducentos quadraginta tres, non amplius quam usque Portum atque Ostiam, intra octavum decimum milliarium a portis urbis Romae, utpote adhuc parvae, et a pastoribus conditae, cum finitimae earn circum civitates premerent, Romanum processit imperium. Sub consulibus, inter quos nonnumquam et dictatores fuerunt, per annos simul quadringentos sexaginta septem, usque trans Padum Italia occupata est: Africa subacta, Hispaniae accesserunt; Galliae et Britanniae tributariae factae sunt. Deinde Illyrici, Istrii, Liburni, Dalmatae, domiti sunt: ad Achaiam transitum est: Macedones subacti: cum Dardanis, Moesis, et Thracibus bellatum est: etiam ad Danuvium usque perventum. In Asia, expulso Antiocho, primum pedem posuerunt Romani: Mithridate victo; primum Ponti regnum occupatum est; et Armenia minor, quam idem tenuerat, armis obtenta est: in Mesopotamiam Romanus pervenit exercitus: cum Parthis foedus initum est; contra Corduenos, ac Saracenos, et Arabas bellatum est; Iudaea omnis devicta est: Cilices, et Syri in potestatem populi Romani devenerunt. Aegypti reges foederati erant. Sub imperatoribus vero per annos quadringentos septem, cum divisa reipublicae fortuna multi principes imperarent; accesserunt tamen Romanae urbi Alpes Maritimae, Alpes Cottiae, Rhaetiae, Noricae: Pannoniae, Moesiae; et omnis ora Danuvii in provincias est redacta: Pontus omnis, Armenia maior, Oriens totus cum Mesopotamia, Assyria, Arabia, et Aegypto, sub imperii Romani iura transivit.

---

Festus, FESTI BREVIARIUM RERUM GESTARUM POPULI ROMANI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/festus.shtml.
