# Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 7

Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/festus/festi-breviarium-rerum-gestarum-populi-romani/7

7] In lllyricum ab ora maritima paulatim ingressi sumus. Laevinus consul Hadriaticum, atque Ionium mare primus ingressus, maritimas obtinuit civitates. Creta per Metellum proconsulem, qui Creticus dictus est, provincia facta est. Graecis in fidem nostram confugientibus, ad Achaiam accessimus. Athenienses adversus Philippum, Macedonum Regem, auxilium nostrum petierunt. Libera diu sub amicitiis nostris Achaia fuit: ad extremum legatis Romanorum apud Corinthum violatis, per Lucium Mummium proconsulem capta Corintho, Achaia omnis obtenta est. Epirotae, qui aliquando cum rege Pyrrho, etiam ad Italiam transire praesumserant, victi sunt. Thessali, simul cum Achivorum, et Macedonum regionibus, nobis accesserunt. Macedonia ter rebellavit; sub Philippo, sub Perseo, et sub Pseudophilippo. Philippum Flamininus, Perseum Paullus, Pseudophilippum Metellus oppressit: quorum triumphis Macedonia quoque populo Romano adiuncta est. Illyricos, qui Macedonibus auxilium tulerant, ex eadem occasione per Lucium Anicium Praetorem vicimus; et eos cum rege Gentio in deditionem accepimus. Dardanos et Moesos Curio proconsul subegit; et primus Romanorum ducum ad Danuvium usque pervenit. Sub (?) Iulio et Octaviano Augusto per Alpes Iulias iter factum est: Alpinis omnibus victis, Noricorum provinciae accesserunt. Bathone Pannoniorum rege subacto, in ditionem nostram Pannoniae venerunt. Amantinis inter Savum et Dravum prostratis, regio Savensis ac Secundorum Pannoniorum loca obtenta sunt.

---

Festus, FESTI BREVIARIUM RERUM GESTARUM POPULI ROMANI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/festus.shtml.
