Latin
9
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 9
Not analysed yet
9] In Thracias Macedonici belli occasione transcursum est. Saevissimi omnium gentium Thraces fuerunt. In Thracium regionibus etiam Scordisci habitaverunt, pariter crudele et callidum genus. Multa de saevitiis praedictorum fabulose memorantur; quod hostium captivos diis suis aliquando litaverint; quodque humanum sanguinem in ossibus capitum potare sint soliti. Saepe per eos Romanus est caesus exercitus. Marcus Didius vagantes Thracas repressit: Marcus Drusus intra fines proprios continuit: Marcus Minutius in Hebri fluminis glacie vastavit. Per Appium Claudium proconsulem hi, qui Rhodopen incolebant, victi sunt. Europae maritimas urbes antea Romana classis obtinuit. Marcus Lucullus per Thracias cum Bessis primus pugnavit; ipsamque caput gentis Thraciam vicit: Haemimontanos subegit, et Eumolpiadem, quae nunc Philippopolis dicitur; Uscudamam, quae modo Hadrianopolis nominatur, in ditionem nostram redegit: Cabylen cepit. Supra Pontum positas civitates occupavit, Apolloniam, Calathum, Parthenopolim, Tomos, Istrum; ad Danuvium usque perveniens, Romana Scythis arma monstravit. Ita in ditionem reipublicae sex Thraciarum provinciae sunt acquisitae: Thracia, Haemimontus, Moesia inferior, Scythia, Rhodope, Europa; in qua nunc secundae arces Romani orbis sunt constitutae, Constantinopolis.