# Opera omnia 10.1-4

Ficino, Opera omnia, 10.1 to 10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/10.1

Rursus, in hoc cognoscimus, quòd in Deo manemus, & ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, & nos uidemus & testificamur, quod pater misit filium suum, saluatorem mundi, & nos cognouimus, & credidimus ueritati, quam habet Deus in nobis. Item alibi, qui uidit, testimonium perhibuit, & uerum est testimonium eius, & ille scit, quia uera dicit. Item, Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his, & scripsit haec, & scimus testimonium eius uerum esse. Sed uide insuper quanta asseueratione proclamet: In principio erat uerbum, & uerbum erat apud Deum, & Deus erat uerbum, hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, quòd factum est, in ipso uita erat, & uita erat lux hominum, lux in tenebris lucet, & tenebrae eam non comprehenderunt. Rursus alibi: Nunc clarificatus est filius hominis, & Deus clarificatus est in eo, si Deus clarificatus est in eo, & Deus clarificabit eum in semetipso, & continuo clarificabit eum. Nescio quis possit simplicius quicquam pronuntiare simul & efficatius affirmare. Con cludemus uerba loannis cum hac eius indubitata sententia: Ego uos in ueritate diligo, & non ego solus, sed omnes qui cognouerunt ueritatem propter ueritatem, quae permanet in nobis, & nobiscum erit in aeternum. lacobus duodecim tribubus dispersis ita loqui tur: Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio fidei uestrae patientiam gignit, patientia autem opus perfectum habet, ut si tis perfecti & integri in nullo deficientes. Si quis autem uestrum indiget sapientia, postu let à Deo, qui dat omnibus affluenter, & non improperat, & dabitur ei, postulet autem ia fide nihil haesitans. Et paulò pòst. Omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est, descendens à patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec uicissitudinis obumbratio. Voluntariè enim genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Audiamus & Petri fiduciam: Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta populus acquisitionis, ut uirtutis annuncietis eius, qui de tenebris uos uocauit in admirabile lumen suum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
