# Opera omnia 10.5-7

Ficino, Opera omnia, 10.5 to 10.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/10.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/10.5

Nolite trepidare, sed communicantes Christi passioni bus gaudete, ut in reuelatione eius gloriae gaudeatis exultantes. Si exprobramini in nomine sesu Christi, beati estis, quoniam quod est honoris, gloriae, & uirtutis Dei, & qui est eius spiritus super nos requiescit. Seniores ergo qui in uobis sunt, obsecro consenior, & testis Christi passionum, qui & eius quae est infuturo reuelanda, gloriae communicator. pascite qui in uobis est gregem Dei, prouidentes non coacte, sed spontaneè, secundùm Deum. Deus autem omnis gratiae, qui uocauit nos in aeternam suam gloriam, in Christo lesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, consolidabitque, ipsi gloria & imperium in sęcula seculorum amen. Idem alibi: Non enim indoctas fabulas secuti, notam facimus uobis Dei nostri lesu Christi uirtutem, & praescientiam, sed magnitudinis illius speculatores effecti. Considerari praeterea decet spem, charitatem, firmitatemque Pauli, haben tes talem spem multa fiducia utimur. Dominus quidem spiritus est, ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Nos uerè omnes reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem ima ginem transformamur à claritate in claritatem, tanquam à Domini spiritu. Ideoque habentes hanc administrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed ab dicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes uerbum Dei, sed in manifestatione ueritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam ho minum coram Deo. Quòd si etiam opertum est Euangelium nostrum, in ijs qui percunt est opertum, in quibus Deus huius seculi excaecauit mentes infidelium, ut non fulgeat eis illuminatio Euangelij gloriae Christi, qui est imago Dei. Non enim nosmetipsos praedicauimus, sed lesum Christum Dominum nostrum, nos autem seruos per lesum. Quo niam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in eordibus nostris, ad illu minationem scientiae claritatis Dei, in faciem Christi lesu. Habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei, & non ex nobis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
