# Opera omnia 1000.4-6

Ficino, Opera omnia, 1000.4 to 1000.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1000.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1000.4

Quae autem corpus deliniunt uoluptates, nec diuinitatis amplius, nihiloque magis honestatis participes esse queunt, quippe cum honestas solius mentis decor, pulchri t.ido, atque ornatus existat, atqui is ornatus partiumque omnium conuenientia in mentis habitu honestas, in affectibus moderatio, in actionib. modestia, in operib. ordo, in corpore forma à plerisque Platonicis appellatur, habent tamen & ipsae, quae sensus mouent uoluptates exiguam quandam honestatis imaginem. Quae enim ex ijs mentis rationisque legib. obsequuntur, ob eamque causam moderatae fiunt, ob hanc ipsam moderationem honesti, atque decori naturam imitari uidentur cumque honesti appellatione haud omnino dignae sint, boni uoca bulo ab Aristotelicis appellantur aquae effrenatiores, minusque rationis participes sunt, eas nec diuinas, nec honestas, nec denique bonas, sed uituperatione potius dignas, ac malas esse censet, cumque non adeò modum excesserint, ut ab hominum morib. ingenioque abhorrere pe nitus uideantur, uitiosas quidem, humanas tamen uoluptates nominat. easque in duas distri buit partes, alias enim appetitionem duntaxat corrumpere, ut qui his afficitur, appetat profectò praeterrationem, & agat, neque id tamen consulto efficiat, nec agendum extra perturbationem constitutus existimet, sed quodam deinde ardore libidinis excrescente contra id, quod recta aut mens elegerat, inclinetur, atque trahatur, eiusmodi uerò incontinentis animi uoluptates esse putat, alias uero non modo appetitionem, uerùm etiam mentis iudicium depra uare, ut & contra quam deceat concupiscat, & id ipsum agendum bonumque mens iudicet, consultoque eligat, pro uiribus uoluptati corporis indulgere, easque, quę sic mentem occoe cant intemperantis hominis uoluptates esse probat. Omnes tamen, quas hactenus in sensibus posuimus humanae uidentur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
