Latin
1001
Ficino, Opera omnia 1001
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò cùm ab hominum consuetudine ingenioque alienae uoluptates homini cuipiam, uel pessimè naro, aque educato, uel morbis extra seposito dominantur, quoniam bestiarum potius, quàm humani ingenij propriae sint, seruiles, atque immanes appellat. Sed hae omnes, quas sensus nobis porrigunt uoluptates, in quinque ueluti gradus, pro numero quoque sensuum ab Aristotelicis digeruntur, atque eas eundem, quem &ipsi sensus ordinem tenere censent, ut uidendi uoluptas illa, quàm aures praestant, purior, ac dignior sit, aliaeque simili ter alijs eodem ordine puritate dignitateque praestent. Voluptas auditus, atque uisus, excellentiores sunt caeteris sensuum uoluptatibus. Item de omnibus sensibus, &instrumentis eorum.