# Opera omnia 1001.1-4

Ficino, Opera omnia, 1001.1 to 1001.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1001.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1001.1

Cap. IX. St autem ratio quędam optima à Platonicorum principibus adinuenta, qua ocu lorum, atque aurium uoluptates, caeteris, quas corpus offert, omnib. praeferunt soni quippe, & hae quae oculis cernuntur figurae, optima quadam atque aptissima partium Sconiunctione conficiuntur. d autem, absque proportione fieri nequit, nec absque or dine est ulla proportio. Ordo autem maxime rationis est proprius, quo fit ut in plerisque sonis, figurisque, quibus ille compositionis ordo insit, uestigium quoddam rationis inesse ui deatur, quae quidem rationis imago in cantuum, uocumque numeris, harmonia in partium uerò membrorumque conuenientia, pulchritudo à Platonicis nuncupatur, quo efficitur, ut hęc non modo auribus, atque oculis blandiantur, sed mentem quoque rationemque his ipsis, quae in se continent rationis uestigijs moueant, cumque maximam cum mente naturae cognationem habeant, occupant eam penitus, rapiuntque, ac ineffabili quadam complent animum uoluptate, atque ijs duab. imaginibus uoluptatibusque duae quoque furoris diuini species, ut in libello de diuino furore latius disputauimus oriuntur. At uerò odores, sapores, calidum, ac frigus, caeteraque eiusmodi. quae ad olractum, gustum, tactumque pertinent, nec harmoniam, nec proportionem, neque ordinem, multoque minus similitudinem aliquam ra tionis habere, ut prae se ferre uidentur. Itaque sensuum duntaxat corporisque naturam permulcent, menti uerò haud nullo modo, aut uix congruunt Proptereaque, quae ex his profi ciscuntur uoluptates, necrationis, nec dignitatis quaequam possident, nec aliquod menti (ut ita dixerim) pabulum afferunt. Accedit ad ea de quibus paulò ante Peripatetici dispu tabant, quod sentiendi uis, quo crassior est, eò pluribus animantibus competit. Vnde non omnibus uiuendi, aut audiendi potestas à natura tri buta est. Pluribus, odorandi, gu standi forte omnibus: tangendi denique, quod omnib. animalibus insit, nemo utique dubitaret. Eodem quoque modo fiorum sese uoluptates habebunt, ut aliae quidem alijs communiores, uilioresque iudicentur: uerùm ex omnibus eas, quae in gustu, tactuque positae sunt, communissimas, atque uilissimas esse constat, quapropter eas Aristoteles ferinas, seruiles, absurdas esse dicit. Plato incontinentissimas atque furiosissimas. Hippocrates autem (ut su perius diximus) ex illis alteram comitiali morbo similem iudicauit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
