Latin
1001.5 to 1001.7
Ficino, Opera omnia 1001.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nec uerò illud parum ualet, quod omnes penè, qui circa mores philosophentur, eos, qui in his duabus uolupta tibus modum excesserint, incontinentes, aut intemperantes dici uolunt. At circa reliquas uoluptates, quod magis admodum liberales sint, neque incontinentiam, neque intemperan tiam posuerunt. Hactenus tria quibus uoluptas tribuitur, mentem uidelicet contemplatiuam, atque actiuam, sensusque retulimus. At uerô post sentiendi uires, affectiones ipsae, menbraque corporis, quae sensibus subiacent disponuntur, quae cum nec delectationem, nec molestiam per seipsa percipiant: ipsis tamen motibus concitationibusque corporeis, quibus aut iusunditas, aut dolor infertur sensibus, subijciuntur. Vnde fit, ut ipsa quoque membra uoluptatis intimae uestigia quaedam tenere uideantur. Atque hanc ipsam uiscerum, partiumque corporis agitationem, quae intra gaudendumque dolendumque fit, plerique Philosophorum ueterum uoluptatem, ac dolorem appellauerunt. Alij uerò ipsam natuiae manifestam sensibus refectionem, uoluptatem eius autem, quod naturae proprium est, resolutionem, imminutionemque dolorem esse censuerunt. Caeterùm praeter has intimas motiones externi quidam gestus, qui occultarum affectionum signa praebeant, subsequuntur, nec defuerunt, qui ea ipsa signa uoluptatis, dolorisque nomine nuncuparent.