Latin
1002.5 to 1002.8
Ficino, Opera omnia 1002.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum uoluptas seipsam sequi nequeat, qui eam affectum uo cauerit, is uoluptatem omnes affectus sequi, quod posuerat Aristoteles, negare uidebitur. Praeterea, cum in eodem secundo affectus animi motus appellauerit. In decimo uerò uoluminis eiusdem uoluptatem nullo pacto modum uocandam esse demonstret, quis non intelligat Aristotelem eam esse affectum penitus negauisse? Cùm ergo uoluptas huius sententia, neque motus, neque affectus sit: Laetitiam uero affectum esse uoluerit, necessaria ratione concluditur, uoluptatem atque laetitiam inter se admodum discrepare. Nec uerò laeti tia apud Peripateticos talis est, ut animo dum bono praesenti fruitur, absit essi namque illam animi motum nemo inter Peripateticos dubitat Et enim affectus, cum appetitus passio nes quaedam ab ijs definiantur, passio uerò eorundem opinione fluxus, motusque existat, motiones erunt. Itaque &laetitia affectus existens, necessario motus esse uidebitur. Animus autem id iam quod cupierat consecutus, non amplius mouetur quidem, sed cessat concitatio omnis appetendi, atque in eo, quod adeptus est bono suauissimè requiescit, quo circa ab appetitu dum fruitur affectus, omnes qui circa id ipsum, quod adeptus est, uersantur, amouere oportet. Ergo &ab illo cum bono aliquo fruetur, laetitiam amouebimus. Quid sit ergo laetitia, quaerat forte quispiam. si nec uoluptas, nec gaudium est, nec in appetitu dum fruitur praesenti bono consistit, &si id non satis ab Aristotelicis explicatum fue rit, in hunc tamen modum arbitror me haud quaquam absurdè Aristotelem interpretatu rum. Cùm nobis quippiam, quod bonum appareat, obiectum est, id primum iudicat ani mus capiendum, tum appetitus ad ipsum, quou iudicatum fuerit inclinatur, quàm cupiditatem, seu libidinem dicimus. Deinde inquirit animus ipse secum, possit ne facilè quod cupiat adipisci, quam curam, solicitudinemque uocamus, quod si minus consequi se posse comperiat, tùm haec ipsa opinio diffidentia dicitur, quàm sequitur desperatio, id est, cum non amplius expectat se eo, quod cupiat, facilem fruiturum. Otitur hinc tristitia, id est, desperantis, diffidentisque animi depressio, atque obiectio, quanquam haec in uultu non minus, quàm in animo ab ijs, quibus Latinè loquendi cura est ponitur. Sin autem crediderit quis se id, quod cupit, facile consecuturum haec ipsa fides confidentia nuncupatur. Spes deinde confidentiam sequitur, id est, futuri boni firma, ac facilis expectatio.