Latin
1003.1 to 1003.4
Ficino, Opera omnia 1003.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
atque intimo motu, secum ipsa (ut ita dicam) considerans ob ipsam spem, ac confidentiam praesentit, ac uelut praegustat futuram uoluptatem. In ea statim prima illa gutta Veneris ori tur, q iàm laetitiam nominamus. Sit igitur apud Peripateticos laetitia suauis quaedam futurae uoluptatis ex ipsa spe nata praesensio, &qualis est in appetitu uoluptas, dum fruitur, talis in eodem quoque dum sperat, laetitia. Atque hec est de huiusmodi nominibus, lętitia, gau dio uoluptate inter Platonem, Aristotelem. Zenonem, &Marcum Tullium controuersia. Se Tutantur suis, ut placet, nominibus, nos ad Stoicos redeamus. Est autem perturbatio (uit Stoicis placet) auersa à recta ratione contra naturam animi commotio, eamque ab opinione nasci putant. Nam simul ut obiecta cuiuspiam species est. Id aut malum pestiterumque, aut bonum animus opinatur. Ex hac autem opinione quatuor animi perturbationes proficiscuntur. Nam quę nobis obijciuntur, seu mala illa quidem, seu bona sint, aut futura, aut praesentia esseu dentur. Quod si mala quaedam futura animus cogitauerit, ab his statim declinare conatur. Quiae declinatio si cum ratione fiat, cautio appellatur, eaque nec perturbatio est, nec à sapientis animo aliena. Quae autem sine ratione, &cum examinatione hu mili atque fracta, nominatur metus. Est autem metus à ratione auersa declinatio, siue futuri mali sollicita expectatio. Cum uerò iam illud, quod malum uidetur, impendet, praesentiaque animum afficit, ea perturbatio, quam siue aegritudinem, seu dolorem nominant, oritur aegritudo uerò est animi aduersante ratione contractio, pręsentis autem mali saperientis affectio nulla est. At cum species cuiuspiam, quod futurum bonum appareat, offertur ad id adipi scendum, impellit (ut Stoicè loquat) ipsa opinio. Id cum constanter, prudenterque fit, eiusmodi appetitionem appellamus uoluntatem. eam illi putant in solo esse sapiente, nec ullo modo perturbationem dici debere: quam sic definiunt, uoluntas est, quę quid cum ratione desiderat, q iae uerò ratione aduersa incitata est, uehementius ea libido est, uel cupi ditas effraenata, quae in omnibus stultis inuenitur. At cum ita mouemur, ut bono fruamur aliquo duobus id modis contingit, nam aut grauiter, aut tranquillè mouetur animus, idque gaudium uocitant.