# Opera omnia 1003.5-7

Ficino, Opera omnia, 1003.5 to 1003.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1003.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1003.5

Cùm autem leuiter effuseque gestit, tùm illud laetitiam gestientem, uoluptatemque nominant, quàm cum definierint irrationalem, & gestientem animi elatio ne n existimantis se magno bono frui. Cùm illis Peripateticis, quorum opinionem superius, rum de Aristotele loqueremur, secundo loco retulimus consenserunt, utrique enim in hoc congruunt, ut uoluptas sit ipsa animi elatio existimantis se maximùm quiddam bonum consecutum. Diuidunt autem Stoici uoluptatem in partes plures, nam quinque in sensibus, quatuor in mente, dum sensibus assentitur esse censuerunt, quae sensus mouent nec distincta nomina, neque propria apud Stoicos habent praeter eam, quae auditu percipi tur, hanc siquidem delectationem illi uocant, atque ita definiunt. Delectatio est uoluptas suau tate auditus animum deliniens, reliquae uerò caeteris sensibus blandiuntur, uerùm praeter eas, quibus corpus afficitur quatuor adinuentae sunt, quae in mente quoque, post. quam ab appetitione deprauata est comperiuntur. Hae uerò sunt oblectatio, effulio, iactatio, maliuolentia. Est autem oblectatio animi inclinatio ad uoluptatem emolliens. Neque hanc quicquid aliud esse arbitror, nisi ipsam mentis mollitiam, atque assensionem, qua illi. quàm sensus porrigunt suauitati libentissimè iungitur, consentit, paret, atque obsequitur, effusionem uero definiunt untutis animi remissionem, ac dissolutionem. Nec enim solum mens ipsa mollitie quadam, ut sensuum uoluptatibus pareat, inclinantur, & trahitur, quod per oblectationem fieri diximus. Verùm etiam quod majus est, omnis mentis nostraeuis, omnisque intentio praesentis boni dulcedine deliquescit, ac diffluit, seseque ad id fruendum effert, penitusque diffundit. Hanc igitur Stoici nominant (ur arbitror) effusionem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
