# Opera omnia 1007.5-8

Ficino, Opera omnia, 1007.5 to 1007.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1007.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1007.5

Restat nunc alia aduersus Eudoxum, Cirenaicosque Aristotelis disputatio, qua corporis uoluptatem summum nullo pacto esse bonum demon Estrat. Summum profectò bonum Philosophorum omnium authoritate eiusmodi esse debet, ut nec praeter ipsum melius quippiam sit, nec ipsum nullo modo ad aliud refe ratur, uoluptas autem corporis, mentis gaudio (ut paulò antè monstrauimus) admodum dete rior est, eiusque gratia, caeterorumque (de quibus diximus) desideratur. Insuper quod per se summumque bonum est, semper atque omnibus bonum expetendumque uideri debet, omni busque eius ex partibus approbandum, neque tamen omnis corporis delectatio, neque semper, neque à cunctis expetitur. Nam quod uni uoluptatem, molestiam alteri saepenumero prae stare solet, quaeque pueris grata, uiris molesta uidentur, quodque sobrij dum sumus concupi mus, postmodum saturi effecti eius etiam aspectu nauseamus. Ad id quoque facit, quod ea summi boni natura est, ut quicquid agimus, id eius gratia, quasi necessitate compulsi penitus eligamus. Hunc autem plurima laboriosissima negotia sunt, periculorumque officia quędam plenissima, quae etsi certo sciamus nullam nobis uoluptatem corporis allatura, honoris tamen, aut honestatis, aut mentis gaudij gratia, suscipere non dubitamus, quin & ad mortem fortissimi, ac sapientissimi plurimi uiri certam sese pro honesto, pro patria, pro parentis bus contulerunt, quos si quis dixerit ea suauitate corporis irretitos, aut libidine inflamma tos effecisse, aut horum iudicio uulgi, ac bestiarum opinionem, impetumque praetulerit. Is profectò stultissimus est omnium iudicandus. Potest praeterea quiuis frui corporis uoluptatibus uel abiectus quisque non minus, quàm optimus. At felicitatem nemo diceret abiecto competere. Nec rationabile est uilissiimos, ac semiuiuos homunculos ęquè, ac magnos sapientesque uiros beatos asserere. Item cuiusque naturae summum illi proprium esse debet, uoluptas uerò corporis, cum uix quoque uiuentib. bestiolis communis sit, nullum pacto summum hominis bonum iudicari debet. An uerò summum bonum tu dixeris id, quod ne bonum quidem esse uideatur, quam uerò turpis, quàm pessima, quàm pestifera sit inanis haec sensuum elatio à Platone nostro superius satis arbitror persuasum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
