Latin
1009.1 to 1009.4
Ficino, Opera omnia 1009.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
luit dolorem indifferentem dicere, cum illo fuisset acriter cruciatus, cumque Zenonem Stoicum au diuisset, post se ad Cyrenaicos contulit. Theodorus uerò Dionysij dialectici discipulus, &ab hoc, &à Cyrenaicis plurimùm discrepat, nam uoluptatis nominine solum utitur ad eam, quę tanguntur sensus suauitatem significandam, nec modo summum bonum, sed ne bonum quidem eiuimodi uoluptatem esse putat, summum quippe bonum mentis gaudium, eiusdemque aegritudinem summum malum, alterum quidem prudentia constare, alterum imprudentia, apud bona, quibus beatitudinem comparamus, esse prudentiam, ac iustitiam, mala uero contrarios habitus, uoluptatem autem, &dolorem, ut Stoici quoque putant, indifferentia. Quid Epicurei de rerum primordijs, De uoluptate &affectibus, atque moribus. Cap. XVII. T uerò Epicurei uoluptatis nomen ueluti genus quoddam constituunt, cuius speci Aes duae sunt alteram porro uoluptatem in motu, alteram in statu consistere arbitrantur, quę uerò in motu posita est, bifariam diuidunt, unam quippe in mente esse, in sensibus alteram, illud gaudium ut plurimùm nominant, hanc uerò laetitiam, gaudium definiunt suauem mentis com motionem, eò quod petierat, perfruentis, laetitiam uerò iuncundum motum, quo sensus hiant, ac dif fluunt. Quemadmodum uerò haec ipsa, quę ponitur in motu iucunditas oriatur, sic docent. Rerum aiunt, quae sunt omnium primordia corpuscula quaedam minima, ac penitus indiui dua, quas ob eam causam, quod insecabiles sint ἀτόμους nuncupant, easque magnitudine inter se, ac figura differre, ut haec quidem semina maiora sint, alia minutiora, hęc rotunda, leuiaque illa curua, &hamata, &aspera, haec omnia immensum perinane perpetuis motib. uolitare, contingere sese, ac fortuitis concursionibus cohaerentia, quaecumque in rerum natura sunt constituere, horum concretione tria praecipua rerum genera fieri putant. Quaedam his atomis, quae rotundae minutae, leuesque sint, effici alia maiorib. asperioribusque. Nonnulla uerò inter hęc duo medium obtinere, nec leuia esse, nec penitus aspera corpus quoque nostrum, &animam ijsdem seminibus concreta esse uolunt, hoc interesse tamen, quod corpus amplioribus crassioribusque, haec autem è minutis leuibus, rotundisque confletur, inesse pręterea inane cunctis mistum corporibus, atque naturis, quos meatus porosque nominant, quib. efficitur, ut corpora sese mutuo capere, ac ueluti combibere possint.