# Opera omnia 101.1-4

Ficino, Opera omnia, 101.1 to 101.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/101.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/101.1

Non est igitur angelus, aut aliud quoduis essendi necessitas, sed solus Deus. Si nihil aliud pręter Deum existit necessariò per seipsum, à Deo cuncta accipiunt esse. Hinc Physicorum quotundam prophana sententia condemnatur, qui materiam, mundum, mentem, non solum semper fuisse opinatur, uerùm etiam nullo modo ex Deo secundum essentiam dependere, quamuis secundum actum inde pendeant, moueri enim operarique ad bonum omnia tatentur tanquam ad finem. Considerare debent, quicquid sibi in operando non potest sufficere, sed ab extrinseco fine sufficientiam exigit multo minus in essentia sibi posse sufficere, utpote quod ab extrinseco principio habet essentiam. Quippe si eiunsdem est perficere cuius efficere, atque conuerso, sicut omnia bono perficiuntur tanquam fine, sic ab eodem tanquam principio efficiuntur. Et cum essentia in fonte suo perfect slima sit, si quodlibet illorum trium essentiae suae fons esset, cuius libet illorum substantia aequè perfecta esset tùm ad se inuicem, tum ad Deum, neque ad Deum, sed ad seipsa tanquam ad finem perfectionemque suam conuerterentur. Sicuti se habet ars ad naturam, sic & natura ad Deum. Artium opera eatenus permanent incorrupta, quatenus ui naturae seruantur. Vt statua constat diu per naturale lapidis, aut aeris soliditatem, similiter naturalia quęque eatenus ma nent, quatenus Dei seruantur influxu. Et sicut natura operib. suis infert motum, sic Deus naturae praestat esse. Tam diu opera naturae mouentur, quandiu natura mouet. Tamdiu igitur existit natura, quamdiu Deus seruat eam in existendo. Pręterea uniuersum hoc opiis Dei, uel fuit semper, uel aliquando incepit esse. Si fuit semper, primum momentum assignari non potest in quo prae caeteris esse à Deo acceperit. Ergo aut in nullo accepit, quod est falsum, aut quolibet momento accipit inde, hoc autem nihil aliud est, quàm ab eo continuè conseruari. Si uerò esse incepit aliquando, multò magis Deo eget tanquam conseruatore, quo quidem egeret etiam si poneretur aeternum. Omnino autem quod alicui secundum naturam suam conuenit, prius conuenit, quàm quod aduenit aliunde. Sed operi secundum se quidem conuenit non esse, postquam non accedente causa non fuisset, per causam uerò conuenit esse, prius igitur illi ut non sit conuenit, quam ut sit. Quapropter prius illi competit ut à causa seruetur, quàm ut à seipso.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
