# Opera omnia 1012-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1012-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1012-2

molestijs onerent, neque uideant, quid natura tanquam supremum finem bonumque desideret. Quid uerò id sit ipse explicat dicens, hoc naturam appetere, ut dolor absit à corpore, quod illam, de qua diximus indolentiam significat, quodque cura metusque semota sint, quibus profectò uerbis animi tranquillitatem uult intelligi, atque horum duorum numerum beneficio fruatur, ac sensu iucundo, & mente, quasi dicat, in his summam consistere corporis, atque animi iucunditatem. Quod ergo duobus his, indolentia scilicet, & animi tranquillitate uita consistat beatissima, haec Epicuri, atque Lucretij testimonia satis esse debent, quod uerò & ille, in quo mentis tranquillitas sit, quamuis membra corporis crucientur, beatus existat, testis est Epicurus in epistola ad Metodorum dicens, eum, qui semel sit sapiens, in contrarium habitum transire non posse, neque perturbationibus cedendo er rare, & siue crucietur, siue excarnificetur, sapientem nihilominus felicem fore. In epistola quoque illa, quam moriens ad Hermacum scribit, haec inquit. Cùm ageremus uitae beatum, & eundem summum diem, scribebamus haec, tanti autem morbi aderant uesicae, & uisce rum, ut nihil ad eorum aegritudinem posset accedere, compensabatur tamen cum his om nibus animi laetitia, quàm capiebam memoria rationum, inuentorumque nostrorum. In his uerbis beatum se diem dicitagere, & tamen maximis doloribus cruciari, atque eadem fuisse dicitur Leucippi, Democriti, ac Theodori sententia, ut in tranquillitate mentis bea titudo sit, quod si huic indolentia corporis adiungatur, in hac tùm, affectione animi, corporis absoluta atque perfecta beatitudo consistat. Haec nos ad te à diuersis Philosophis de Voluptate disputata conscripsimus, quam uetò ex his sequaris sententiam, uolo tibi potius ab illorum, qui hic disputant, authoritate, rationibusque, quàm meo iudicio suaderi. Mihi uero satis fuerit Philoso phorum penè omnium opiniones exercendae memoriae gratia retulisse. FINIS. Marsilij Ficini Plorentini De Voluptate Liber absolutus est, Figini. III. Calendas lanuariis. M. CCCC. LVII. Anno aetatis suae. XXIIII. SEN DNIIAI

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
