Latin
PVLCHERRIMAE CVM
Ficino, Opera omnia 1014
Unproofread scanNot analysed yet
Cal runt, tum etiam tuae indolis atque uirtutis gloria &fama, quàm ex condiscipulorum tuorum relatione percepi, quae me non mędiocriter commouerunt, &hoc tempore praecipuem nostris in finibus te salutare monent, quamuis iam antè saepè hoc in animo habuerim: uerùm uolui occasionem tempusque commodius expectarem, quod nunc uidetur nobis con tigisse, huic itaque meae expectationi gratissimè accidit MARSILIVS FICINVS FLORENTINVS, cuius libri parentis mei typis imprimebantur, ex cuius operibus tum Indicem, cùm flosculos quosque pulcherrimos collegi, ac eos tali ordine distribuere uisum est, ac tibi tanquam uirtutis iter arduum ingresso, literarumque fautori inscribere. Reperies in eo nihil penitus, quod tibi non delectationi &utilitati erit: eum itaque alacri uultu excipere ne dedigneris, &hoc cum corporis &animi sanitate, usque ad supremi spiritus afflationem frue re. Accipe igitur hoc munusculum paruum, tenueque mei erga te amoris testimonium, maiora paratus exhibere si per aetatem licuisset. Praeceptori tuo, Viro doctiss. Ioanni Surrino meo nomine obsecro salutem plurimam dicas. Bene uale. Datum Basileae ex aedibus nostris, Idib. Martij Anno à partu Virginis, Millesimo quingentesimo sexagesimo primo. OMI fluid Hel Michael Perreius Hammelburgensis Lectori