# Opera omnia 1014.1-12-5

Ficino, Opera omnia, 1014.1 to 1014.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.1-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.1-12

TOMVS SECVNDVS, MRDPEI FICINI,THILOSONIII, Platonici, Medici atque Theolosi omidao i mnium praestantissimi, Operum: in quo compraehenduntur ea, quae ex Graeco in Latinum sermonem doctissimè transtulit, exceptis PLATONE, atque PLOTINO Philosophis, quorum tamen Epitome, seu Argumenta, Commentaria, Collectanea, & Annotationes, quotquot uel edita antea, uel hactenus non uisa, magno studio collecta, extant: etiam compendij loco adijcere, in Philosophiae studiosorum gratiam placuit. 1 οἱσ lοl zuc iitroslius tusailenosi Slt imins νbε.nχετνγιοται etoIol audinomuibeu ψ ιο rinavtiaol δ νωον rino sa aintb γιωπιτψἄnu έυs2 BASILEAE. Generosis, ac Nobilissimis Dominis, Domino Praeposito, Decano, atque Canonicis Ecclesiae cathedralis Vratis lauiensis: Dominis suis unicè colendis, & obserulii 2 uandis. qandri UE GIr S P. D. SITATVM apud ueteres & modernos Prouerbium: Non exiguam esse laudem à laudatis, probis, & fide dignis hominibus celebrari. Ea quae, V. R. à plurimis laus attribuitur, multiuaria est, si uel temporis spatium, quo principium habuit, & durauit, uel ipsas personas, quae Ecclesiae uestrae praesunt, & praefuerunt, considerare uelimus. Incoepit enim circa annum Christi Saluatoris nostri, noningentesimo septuagesimo, quando Myesko, (uti Historię tradunt) sacrum suscepit Baptisma, & in celeberrima ciuitate Vratislauia totius prouinciae Metropoli Episcopalem erexit sedem, quamuis prius in Mogortio, siue Nyssa, aiunt fuisse, & ab eo loco in hanc ciuitatem translatam. Quòd autem sexcentis & sex annis in hodiernum diem durauit, antecessorum uestrorum nobilitas, probitas, religio, doctrina, atque optima Ecclesiae administratio effecit, à quorum institutis pijs, & leoibus salutiferis posteritas non deflexit. Nam sicuti hodie, ita & olim huic Ducatui, & Episcopatui, generosi, nobiles, docti, multis priuilegijs & praerogatiuis, uel ob familiae splendorem, aut animi dotibus dotati, tanquam graues morum, & omnium reliquarum Ecclesiasticarum rerum cenfores electi, atque confirmati sunt: quibus hactenus summa cura, maximaque diligentia fuit, ne quid honori, dignitati, laudi atque decori detrahatur. Nec quic quam est, sapientibus & prudentibus testibus, quod diu durare possit, si hominum non accedat in conseruando, regendo, & cumulando, industria & dexteritas cum authoritate & grauitate coniuncta.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
