# Opera omnia 1014.10-4-13

Ficino, Opera omnia, 1014.10 to 1014.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.10-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.10-4

Tertium sibi locum uendicant Commentaria in Plotinum Philosophum non minus eximium, qui castitate morum, & pietate haud facilè cesserit, sed uiri huius uitam Porphyrio Platonico conscriptam in prin cipio ipsorum Commentariorum reperies, ubi laudes eius ex instituto tractantur. Quarto loco exhibentur eiusdem Commentaria in interpretationem Prisciani Lydi super Theophrasti librum de Anima, ubi multa Christia no homini scitu dignissima explicantur: scire enim decet quemlibet animae suae statum, unde orta sit, & quò demùm reditura. Hunc postea sequitur Mer curius Trismegisti Pymander, de potestate & sapientia Dei: eiusdem quoque Asclepius de uoluntate Dei, qui ex alta uetustate per tot retrò saecula, per tot item per egrinas linguas, tandem Latio per hunc nostrum Philosophum donatus ac reseruatus, ne omnino interiret, cui non modò ob sanctum ueneran dae uetustatis reuerentiam causa laboris plurimùm debemus, sed & ob singularem & multifariam doctrinam, quam Aegyptij primùm ac barbari, mox etiam prisci Christianorum Theologi admirati sunt. Huius Mercurij uitam ex Fulgosi Genuensis libro 8. capite 16. desumptam huc apponere libuit, quò melius V. R. percipere possent, qualis hic author fuerit: de hoc ergo ita ille scriptum reliquit: In Hermete, qui idem est quod Mercurius, quem Eupo lemus Graecus Mosen dicit fuisse a Graecis Musaeum appellatum, à quo Orpheus permulta didicit, tria quae plurimum excellerent inuenta fuerunt, propter quae dictus est Trismegistus, quod Latinè ter maximum sonat. Id quod Alexandro Pompeioque semel attributum est, nam & Rex maximus in Aegypto fuit. Item Philosophus mira praeditus doctrina, praeterea sacerdotali honore, qui maximus erat, insignis. Quibus de rebus ab Aegyptijs post mortem inter numina cultus est, primumque anni mensem ei sacrarunt, urbemque in Aegypto clarissimam ab eius nomine Hermipolim nuncuparunt. Haec ille de hoc Mercurio. Sexto loco excipitur lamblichus ex Chalcide Syriae Philosophus de Materijs Aegyptiorum, Chaldaeorum & Assyriorum disserens, liber non minus elegans, quàm doctrina excellens, uersione Marsilij dignissimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
