Latin
1014.14 to 1014.16
Ficino, Opera omnia 1014.14-2-16
Unproofread scanNot analysed yet
Septimo habentur excerpta quaedam ex Graecis Commentarijs in Al cibiadem Platonis primum, Procli Lycij, discipuli Syriani, ac Plutarchi Nestorij, Philosophi Platonici per eundem Marsilium: item libellus de Sacrifi cijs &magia eodem interprete. Hos Porphyrius sequitur de occasionibus, siue causis ad intelligibilia nos ducentibus: item ex eodem de abstinentia ani malium, redditus per eundem Marsilium nostrum. Praeterea hoc uolumine habentur quaedam ex Michaele Psello translata de daemonibus. Simulque Al cinous de doctrina Platonis: item Speusippus Philosophus, de definitionibus Platonis, libri elegantissimi: ultimò ponuntur Xenocratis Philosophi Platonici liber de Morte &aurea Pythagorae uerba cum symbolis. Hi sunt Reuerendissimi &Generosissimi uiri Marsilij nostri labores, quos in alijs interpretandis &elucidandis insumpsit. Quorum postremam hanc editionem priori multò locupletiorem V. R. nuncupare uoluimus, ut agnoscant nostri promptitudinem: quem sanè autorem eò V. R. gratiorem fore spero, quòd in hunc usque diem, aut nusquam gentium, aut saltem apud nostros certè plenior nunquam uisus, uel euulgatus fuerit. Rogo itaque &obtestor V. R. ut hoc munus gratissimo animo suscipere uelint, &cogitent non tanti munus faciendum, quanti dantis &offerentis uoluntatem: maiora enim, si licuisset, mittere parati fuissemus. Deus Opt. Max. V. R. nobis diu in incolumi statu seruet, atque tueatur. BASILEAE Rauracorum, Idibus Martij, Anno à nato Christo, Millesimo, quingentesimo septuagemo sexto. ttupHulalupumunqumalis ibogu eu nimalian Etn zum lxnmqα mihibalumqzuq mBtuip rindimalmgninemo onexls.