# Opera omnia 1015

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1015

DIONYSIVS. Aec equidem orauerim. Tu uerò amice Timothee intentissimo circa mystica spectacula studio, linque sensus intellectualesque actiones, & sensibilia, & intelligibilia omnia, & quae sunt, & quae non sunt. Atque ut ipsi iungaris, quod omni essentia & cognitione superius est, te ipsum intende pro uiribus, quasi cognitio ne superius est, te ipsum intende pro uiribus, quasi cognitione uacantem. Sola enim extensione quadam, tùm à seipso, tùm ab omnibus expedita, ad ipsum diuinae caliginis radium essentia sublimiores, sublatis omnibus, & absolutus ex omnibus euolabis. Quare diuina inter prophanos diuulganda non sint. Et qui sint prophani. Et quando super ens extet unum atque bonum. MARSILIVS. Vleut Plato bis in epistolis, ita Dionysius hic & saepe alibi uetat secretissima Theologlae mysteria inter prophanos effundere. Ac propter iudicij defectum excessumue superbiae, uel fas uanasque opiniones inde concipiant, uel res dignas ueneratione derideant. Prophanos uero nominat philosophos exceptis Platonicis penè omnes, quia nihil altius de Deò cogitauerunt, quàm quod summus Deus sit mens quaedam, & essentia prima. Nec mirum illud Platonicorum inuentum capere potuerunt, ipsum scilicet unum atque bonum esse toto primoque ente intellectúque superius Idque rectius rerum principium nominari.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
