# Opera omnia 1016

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1016
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1016

MARSILIVS Psum bonum esse superius ente in superioribus quoque diximus. Simili ratione esse pręstantius uita confirmari potest. Quoniam uita per se nulli sufficit, nisi gratia boni. Non enim uiuere sim pliciter optant, sed bene uiuere. Imò & uitam omni bono totque boni spe destitutam negligunt atque reijciunt. Eadem ratione bonum intelligentiae anteponimus. Quisquis enim ad intelligendum nititur, & bonum sibi quiddam optat intelligere, & sperat aliquem ex intellectione profectum, smò nec malum sibi quicquam eligit intelligere, sed latêmre, & obliuisci, ne cruciet cognoscentem. Accedit ad haec quod panca quaedam naturaliter obtinent intellectum, omnia uerò bonum. Item intellectuales animae non semper intelligentiam affectant, semper uerò bonum. Rursus statim ab initio naturali quodam instinctu bonum cupiunt, intelligentiam uerò & sapientiam tandem consulta quadam electione. Cùm igitur bonum & latius sit, quàm intelligentia, & à plurib sępiusque optetur, aperpetituque magis naturali quaeratur, constat bonum esse superius intellectu. Sum matim uerò neque essentia, neque uita, neque mens se ipsa contenta est, illa enim ad uitam semper annititur, haec ad mentem, mens ad bonum tùm intelligendo, tùm uolendo. Bonum uerò cum in resoluendo sit ultimum, ad aliud non contendit. Solum ergo se ipso contentum est. Solum itaque primum. Sed iuuat per haec iterum Platonico more paulò latius euagari Essentiam, uitam, intellectum, inter se differre, paret ex eo, quòd intellectus quidem paucis, uita uerò pluribus, essentia denique quàm plurimis adest. Cùm uerò distinctio haec tanquam maxime formalis & ordinata, nec ex materia, nec fortuna runa contingat, meritò ex quadam distinctione procedit essentiae, uitae, intelligentiae primae. Distinctione, inquam, minore quàm in rebus, saltem non formali. Illic igitur nec intellectus, nec uita, nec essentia ex se existit. Intellectus enim uitam exigit quodammodo praecedentem, uitaque essentiam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
