# Opera omnia 1018-2

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1018-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1018-2

DIONYSIVS. Ebemus sanè omnes rerum positiones affirmare de Deo, tanquam de omnium causa. Vicissimque potiori quadam ratione easdem omnes de Deo negare tanquàm cunctis excelsiore. Neque uerò putandum est, negationes eiusmodi, affirmationibus repugnare, sed ipsam uniuersi causam, quae omni non solum abla tione, sed etiam positione altior est, longè prius priuationes omnes exuperare. Quomodo Deus apparet in silentio, & post transitum summitatum, & in caligine. MARSILIVS. Ens circa Deum tres (ut uidetur) gradus agit. In primo uerbis, quam plurimis utitur, in secundo paucis, in tertio nullis. Quam plurimis, inquam, ubi quotcunque occurrunt de Deo affirmat pariter atque negat, paribus quidem uerbis, sed ratione diuersa Paucis autem, ubi relationibus utitur, referendo uidelicet res ad Deum tanquam ad principium, finem, medium, conseruantem, conuertentem, perficientem. Nullus autem, quando nec ulterius res ad Deum refert, neque uicissim, neque negat quicquam. Neque dependens à Deo aliquid, Deo quodammodo reddit affirmans. Sed ipsum Deum mox affirmatura, sermonem rumpit intimum, siletque protinus, ne affirmando fniens insolenter reportet pro infinito finitum. Tunc igitur si quatenus sermo remittitur, eatenus intenditur anior boni, statim (ut diximus) in hoc ipso incendio penes bonum, effulget boni lumen, spiratque bonum. Oportet uerò animam huc accessuram tres saltem (ut ita dixerim)summitates penitus tran scendisse, scilicet, corpoream, animalem, intellectualem, summitatem quidem corpoream cogitamus, ubi coelum fingitur, quasi nouum, tantò pulchrius hoc coelo, quantò coelum hoc est terra formosius. Animalem uerò, ubi in una anima confingitur omnis anima, & quaelibet exuberans intellectu. Intellectualem denique, si quando intellectum excogitamus. Sic omniformem, ut omnes formas, omnesque praeserat infellectus. Vitra summitates eiusmodi extat ipsum bonum, tanquam ultra sonos uerbaque, & lumina prius in mente patientia. Habitare uerò dicitur in caligine, quoniam cum primum nihil amplius ex his apparet, quasi obrutis iam caligine, apparet bonum, his tantò saltem clarius, quanto meridiana lux profunda nocte fulgentior. Sermo de Deo, tùm plurimus ritè, tùm paucißimus, tùm denique nullus haberi potest, Deus super essentiam & intelligentiam habitat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
