Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1019
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrobique igiturmentis oculus ad Solem impotens, facilius tanquam familiaria lumina contuetur, quibus conspiciendis, &Solem inde diuinum auguratur, &aciem adidem uel intuendum, uel quomodocunque percipiendum assuefacit. Hactenus exhortatio quidem purgauit. Sed disciplina monstrauit. Amorautem &emundauit, &hucusque perduxit. Amor igitur cum amato tandem feliciter copulabit amantem. In ea uidelicet nus be, ubi postquam naturales oculi sub exuberante lumine caligarunt, bonum ipsum benefica gratia illuxit &aspirauit amanti. In hoc autem ascensu actiones ac uires animarum &angelorum inprimis occurrunt. Mox uerò substantiae illas sanè sub nomine uocum, hac autem sub appellatione luminum Moses ipse significat. Annuit etiam purgatis interdum animis, intellectuales notiones ob mirabilem efficaciam, usque ad purissimos sensus, uisum scilicet &auditum, per imaginationem se transferre, quasi sub forma quadam luminum atque uocum. Proinde ubi Dionysius ait, ipsum bonum super summitates intelligibiles locorum suorum incedere, Plotinus &lamblichus, Proclusque, dicent, intelligibile quidem intellectui, uelut inde formabili praeferendum. Immensum uerò bonum anteponendum intelligibi i proportionem quandam cum intelligentia subeunti. Mitto in praesentia distinctionem illam Proculi, ubi summa post primum numina uocat intelligibilia. Infima uerò, sed interim mundo superiora potius intellectualia nuncupat, formanda uelà supernis. Sed media utriusque appellationis mistione cognominat. Missas etiam facio tres illas apud Proclum substantias trque sub primo principia. Essentiam, uitam, mentem. Probabilius cum Plotino tria haec apud superos ratione quadam in er se differre dicemus potius, quàm substantia. Sed Plotinus quidem unum hoc sub primo constans ex tribus asserit uniuersi principium. uel à primo progenitum. Dionysius autem, quem libentissimè sequimur, non unum aliquid eiusmodi tanquam principium sub principio collocat, sed diuinas Deo mentes subigit, ex his tribus essentia, uita, intelligentia, diuinitus constitutas, mentesque eiusmodi partim intelligibiles, partim intellectuales ideo nuncupat. quoniam inde quidem propter luminis abundantiam capaci cuilibet largissimè sese offerunt. Hinc autem ob serenissima perspicatiam, lumen quodlibet ueritatis ipsius facillimè diaphani more suscipiunt. Denique bonum ipsum re gionem intelligibilem supereminet, siue regionem eiusmodi, Platonico more, primum ipsum intel ligibile nomines intelligibile specierum omnium fontem inter se formaliter differentium, siue substantiam quamlibet separatam perspicacem pariter atque lucentem. Confirmatio superiorum, &quomodo fruamur Oeo per modum quendam intellectu praestantiorem.