Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1020-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. fecit Deus hominem ad imaginem suam, certè est in homine statua Dei, quamuis additamenAtis abscondita. Primo igitur, separa corpus ab anima, secundo, ab eadem corporeas passiones, Stertio, imaginationes à ratione, quarto, rationales discursiones ab intellectu, quinto, intellectua lem multiformitatem ab ipsa animae unitate, sexto, ab hac unitate animalem intellectualemque condi tionem In septimo gradu, ut arbitror conquiesces. Inuenies enim ipsam simpliciter unitatem, id est, Deum sub tali quadam unitate latentem Mundum quoque Deus statuam suam fabricatus est. Sed uelaminibus multis opertam. Subtrahe primo materiam, relinque caetera, iam habes ubique coelum, cui materiam ademerunt. Deme rursum coelesti huic mundo dimensionem. Serua formas omnesque motus formarum. Nactus eris animam uniuersam. Tolle, si placet, motus, formis omnino seruatis, un uersum mox possides intellectum, sed huic auferto diuisos inter se uelut in coelo formarum racos. Accipe lumen ipsum in se principium radiorum, nec dispersum per radios, nec certis radiorum speciebus determinarum, sed absolutissimum &simplicissimum, &immensum. Quod &ipsum bonum est omni semper intelligentiae uoluntatisque conatu quaesirum. Hac igitur ratione gradatim au ferendo, Deum ipsum primo ex mundo paruo, rursumque ex mundo magno feliciter inuenisti. Tertio, forsan inuenies similiter ex mundo Solari. Cogita, colores omnes lucesque rerum, ita ex Sole pro fluere semperque seruari, ut nihil ferme sint aliud, quàm Solis ipsius lumen, sub rebus occultum. Quam obrem si abstuleris à coloribus ubique terrenis, terrenam crassamque mixturam, A coloribus uero nubium, quandoque fulgentium aqueum terreumque fumum, à lucibus tandem igneis stellaribusque mixturam igneam proprietatemque stellarum. Atque his ita sublatis, lucem pro uiribus conseruaueris, So lem iam habebis. Vbi si molem, proprietatemque Solis ademeris, luce seruata, reportabis ex hoc Sole Deum, Solis reuera Solem. Certis inde remotis limitibus per immensum regnantem ubique totum. Sic enim beneficium primi boni lumen rebus omnibus, inde bonis &pulchris, &appetendis est infusum, quemadmodum Solis lumen coloratis omnibus, atque lucentibus, nec non similibus fer mè gradibus distributum. Sed quomodo per gradus rerum, quibusue rationibus ascendatur ad Deum, in libro epistolarum secundo &in Theologia, ac libro de raptu Pauli ad tertium coelum, latiùs disputamus. Quomodo auferendo omnia quae sunt, procedamus ad Deum. Et contraria ratione auferamus atque ponamus