# Opera omnia 1020

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1020
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1020

Hoc autem, ut reor, significat, diuinissima & suprema quaeque uisibilium atque intelligibilium esse rationes quasdam suppositorias significationesque eorum, quae subiecta sunt omnia transcendenti Deo, per quae Dei praesentia omnem intelligentiam superans super intelligibi les sanctissimorum ipsius locorum summitates incedens. Tunc igitur ipsa quoque uisibilia & uidentia intelligentiaue dimittens, ipsam ingreditur ignorationis mysticam reuera caliginem. Vbi omnes cognitorias perceptiones excutit, atque in eo qui tactum penitus, uisumque refugit, iam consistit, totusque euadit ipsius qui omnia supereminet. Tunc sa nè nec sui iuris est, nec est alterius. Sed ipsi, qui penitus est incognitus, cognitionis omnis uacatione, per aliquid cognitione praestantius est unitas. Ex eo enim quod cognoscit nihil, intelligentiam transcendendo cognoscit. Quomodo auferendo gradatim ascendamus ad Deum, tum in homine, tum in mundo toto, tum in Sole.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
