Latin
1022.6 to 1022.8
Ficino, Opera omnia 1022.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur causa prima per simplicem eminentiam agat omnia, tàm sentienda quam intelligenda, merito nihil est eorum, quando nec proportionem quidem ullam habet ad illa. Negaturus autem Dionysius Deo cuncta, ne fortè uideatur Deum prorsus è medio tollere, proponit in primis ea duntaxat conditione se negaturum minus bona, ut semper intelligatur supra modum meliora daturus. Quando negamus animam esse essentiam corporalem, non negamus simul esse essentiam meliorem, scilicet, incorpoream. Negamus similiter Deum esse in ordine essentiae eriam transcendentis, quae in essentiam corpoream, &incorpoream potesi diuidi, &in se existentem, &alteri adhaerentem, &similiter ad omnia deriuari, singulatimque finiri. Concedimus tamen Deum esse essentiam transcendente simplicius absolutam. Negantes iterum Deum esse uitam, quae est actus essentiae, non prohibemus esse uitam, huiusmodi uitae causam. Rursus quando negamus Deum esse rationem, uel intellectum, indagatorem luminis, atque boni, non negamus tamen esse intellectum luminis, bonique causam intellectibus. Sed quis adeò demens est ut intellectum dicat irrationalem? Quia rationis ambagibus non indigeat. Aut rationem appellet caecam, quoniam absque praesente oculi ministerio uideat Ita nec Deum amentem suspicari fas est quoniam cum sit ipsum lumen bonumque à mente perceptum, mentis usu non indiget. Negat Dionysius in primis Deum esse corpus, deinde nec esse, nec habere conditiones passionesque corporeas, siue in corpore sint, siue circa corpus. Nos ergo uicissim ex eo quòd conditiones, defectus, passiones contingentes corpori, rerum principio non contingunt, consequenter illud non esse corpus argumentari ualemus.