# Opera omnia 1022

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1022
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1022

Omnia formam aliquam praeferentia affirmari de Deo possunt atque negari. Sed affirmatio quidem à superioribus, negatio autem ab inferioribus inchoanda. MARSILIVS. Eus summus super omnem positionem extat. quoniam est bonitas infinita. Non potes ergo aliquod tam bonum adhibere Deo, quin melius aliquid reliquum sit ulterius adhibendum. Est etiam supr omnem ablationem, quoniam est unitas eminens, simplicitas infinita. Imò etiam prima ratio ne omni ablatione superior. Quamdiu enim licet aliquid admouere Deo tanquam inde profectum, tamdiu idem & remouere fas est tanquam hoc ipso quòd est inde, non sit illud. Est autem sub illo semper, & inde quicquid boni repereris uel inueneris. Proinde uensimile est, affirmare de Deo quę cunque formam, actionem, ordinem, habent. Verisimilis autem affirmare de primo perfectiora quam imperfectiora, atque uicissim probabilius imperfectissima quaeque quam perfectiora negare. Si igitur perfectissima primum affirmaueris nondum affirmasti sequentia. Itaque sermo reliqua gradatim afferens superfluus iudicari non poterit. Sin autem perfectissima primo negaueris, semel cuncta negasti, frustra iam reliqua negaturus. Quamobrem si omnia deinceps media percurrere ritè uolueris, su periora quidem affirmabis infimis, uicissimque ante alia rectè inferiora negabis. Affirmatio rerum de Deo contraria uia procedit atque negatio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
